Marcin Murinius - Kronika mistrzуw pruskich

Lithuanian  Lietuviškai   English  English  
Medieval Lithuania
ИСТОРИЯ СРЕДНЕВЕКОВОЙ ЛИТВЫ

              Источники:   50-1009 |  1009-1183 |  1183-1283 |  1283-1386 |  1386-1506


Источники

Зрелое средневековье
Часть I (1009-1183 гг.)
       1009 г. Имя Литвы в первый раз упомянут в Кведлинбургских анналах (Annales Quedlinburgenses) в связи с миссией Св. Брунона в пограничье Руси и Литвы и его смертью.

       ...Sanctus Bruno, qui cognominatur Bonifacius, archiepiscopus et monachus, 11. suae conversionis anno in confinio Rusciae et Lituae a paganis capite plexus, cum suis 18, 7. Id. Martii petiit coelos. Obiit Wigbertus Merseburgensis episcopus, cui successit Thiatmarus...

       (Текст из: Monumenta Germaniae Historica. Scriptores. Lipsiae, 1925 (репринт). T. 3. P. 80)

       1009 г. Миссия Св. Брунона в Пруссии и его смерть в пограничье Руси по хронике Титмара Мерзебургского, товарища по учебе и родственника св. Брунона (1014 г.).

       In duodecimo conversionis ac inclitae conversationis suae anno ad Pruciam pergens, steriles hos agros semine divino studuit fecundare; sed spinis pululantibus horrida non potuit facile molliri. Tunc in confinio predictae regionis et Rusciae cum predicaret, primo ab incolis prohibetur et plus euvangelizans capitur deindeque amore Christi, qui aeclesiae caput est, XVI. Kal. Martii mitis ut agnus decollatur cum sociis suimet XVIII. Corpora tot martirium insepulta iacuerunt, quoad Bolizlavus id comperiens eadem mercatur ac domui suae futurum acquisivit solatium. Facta sunt autem haec in tempore serenissimi regis Heinrici, quem Deus omnipotens triumpho tanti presulis honorificavit et, ut multum spero, salvavit. Pater autem predicti antistitis longe post infirmatus et, ut ipse mihi narravit, precepto filii monachicum suscepit habitum et XIIII. Kal. Novembr. in pace quievit.

       (Текст из: Thietmar von Merseburg. Chronik = Thietmari Merseburgensis episcopi Chronicon / neu übertragen und erläutert von W. Trillmich. Berlin, 1962. P. 344)

       1009 г. Миссия Св. Брунона в Пруссии (т. е. в Ятвягии и в пограничье Руси и Литвы) и его смерть по рассказу Виберта, сотоварища  Брунона (около 1020 г.).

       HYSTORIA DE PRAEDICATIONE EPISCOPI BRUNONIS CUM SUIS CAPELLANIS IN PRUSCIA, ET MARTIRIO EORUM
       Cognoscat deo dilectus populus universus, quod ego Wipertus dei servorum servus, causa remissionis meorum peccatorum et domini mei sanctissimi et martiris Christi Brunonis episcopi iussione, mea omnia quae habui contempsi mobilia et immobilia, et illum secutus fui in paganorum provincia, quae nuncupatur Pruscia. Ille etiam pontifex et martir Christi Brunus dimisso episcopatu una cum grege sibi credito cum suis capellanis ambulavit Prusciam ad convertenda[s] paganorum gentes in christianitate sanctissima! Quorum nomina haec sunt: in primis dominus meus Brunus episcopus et martir Christi sanctissimus; nomina capellanorum qui cum eo ad martirium venerunt haec sunt: Tiemicus, Aicus, Hezichus, Apichus, novissime ego Wibertus.
       Quid plura? Quando patriam intravimus statim ante regem ducti fuimus. Episcopus vero cum suis capellanis praeparatis celebravit missam, praedicando evangelica atque apostolorum dicta.
       Quae omnia ut rex, Nethimer nomine, audivit, dixit: Nos deos habemus in quibus adoramus et confidimus. Verbis autem tuis obedire nolumus. Episcopus hoc audiens, illius regis adportare iussit simulacra, et illo praesente in igne[m] proiecit cum virtute maxima. Ignis vero accepit et devoravit illa denique simulacra.
       Rex autem turbatus dixit indignatione maxima: Accipite episcopum citissime et in ignem coram me proicite. Si illum ignis comburit et devorat, cognoscite quia illius est praedicatio vanissima; denique si est aliter, in illum deum credamus velociter.
       Tunc iussit rex ignem accendi validissimum, et in illum proici episcopum. Episcopus autem indutus vestimento episcopali suam sedem in igne[m] fecit portare, et in igne supra eandem tam diu sedit, quousque a capellanis septem psalmi fuerunt decantati.
       Rex vero hoc videns factum mirabile cum trecentis viris credidit deo velociter, et accepit baptismum penitentiae. Dux postea illius terrae ad episcopum equitavit, virtute repletus diabolica, et illum episcopum cum capellanis fecit martizare absque ulla quaerimonia. Episcopi caput iussit abscidi, et capellanos omnes iussit suspendi, et meos oculos eruere fecit.
       Postea vero operante Christo visa sunt ibi signa sine numero et prodigia; nunc vero supra illorum corpora constructa sunt monasteria.
       Ex illo tempore pro deo peregrinando circuivi plurimas provincias, invocans sanctos sanctasque in christianorum auxilia. Quid multum dicam? omnium christianorum in karitate dei deposco auxilium, quod meae vitae fiat patrocinium vestrorum peccatorum et aeternum remedium.
       EXPLICIT

       (Текст из: Monumenta Poloniae Historica = Pomniki Dziejowe Polski / wydał August Bielowski. Lwów, 1864. T. 1. P. 229-230)

       1009 г. Миссия Св. Брунона в Пруссии (т. е. в Ятвягии и в пограничье Руси и Литвы) и его смерть по Житию св. Ромуальда Петра Дамиани (около 1040 г.; переработка более пространного варианта рассказа Виберта с введением, коротко описывающим предыдущую жизнь св. Брунона-Бонифация).

       Quorum tamen omnium vitam beati Bonifatii conversatio longius transcendebat. Hic denique regis fuerat cosanguineus et ita carus, ut rex illum non alio vocaret nomine nisi anima mea. Erat autem adprime liberalium artium doctrinis instructus, maximeque in modulationis musicae studiis approbatus. Hic itaque cum in capella regia moraretur, videns ecclesiam antiqui martiris Bonifatii, mox exemplo sui aequivoci ad martirii desiderium provocatus, ait: Et ego Bonifatius vocor; cur ergo etiam ipse Christi martir esse non debeo? Deinde quoque iam monachus factus, tanta se abstinentiae frugalitate constrinxit, ut saepe dominicis diebus et quinta tantum feria per ebdomadam manducaret. Nonnumquam vero si urticarum vel etiam veprium cerneret densitatem, illuc se proiciens volutabat. Ex quo cum quidam frater aliquando eum corriperet, dicens: Ypocrita, quare hoc ad captandos popularis aurae rumores coram omnibus facis? nihil aliud respondit: Tui sint confessores, mei sint martires. Cum vero post diuturnam heremiticae conversationis vitam ad praedicandum iam ire disponeret, Romam primitus pergere studuit, et ab apostolica sede cosecrationem archiepiscopatus accepit. Retulit michi quidam senex monachus, qui eum illuc comitatus de Ravennae finibus fuerat, quia in toto illo itinere vir venerabilis cum omnibus quidem qui eum sequebantur pedester ibat, set ipse iugiter psallens, et ceteros longe praecedens, nudis semper pedibus incedebat. Pro labore quidem itineris cotidie comedebat, set per singulos dies de medio pane et aqua vivens, in diebus festis, ignoto videlicet omni liquamine, cotidiano victui poma quaelibet vel herbarum radices addebat. Postquam autem consecratus est, cotidie observabat et monasticum pariter et canonicum in celebrandis horarum offitiis ordinem. Cum vero iam ultramontanos peteret fines, equo quidem vehebatur, set venerabilis pontifex, sicut dicitur, nudis cruribus semper et plantis adeo intolerabilem frigidissimae regionis tolerabat algorem, ut volens descendere vix pedem ab subhaerente ferro disiungeret, nisi aqua prius calida subveniret.
       Ad gentiles autem postremo perveniens, cum tanta coepit fervidi pectoris constantia praedicare, ut iam nullus ambigeret, quia vir sanctus martitrium flagitaret. Illi vero timentes, ne, sicut post martirium beati Adelberti, coruscantibus miraculorum signis, Sclavonicae gentis plerique conversi sunt, ipsis quoque similiter eveniret; longo tempore a beato viro manus artifitiosa malitia reprimunt, et cupidissimo mori, nolentes eum occidere, crudeliter parcunt.
       Cumque ad regem Russorum vir venerabilis pervenisset, et constanti animo praedicationi vehementer insisteret, videns eum rex squalidis vestimentis indutum, nudis pedibus incedentem, opinatus est, quia vir sanctus talia non religionis causa proferret, set idcirco potius ut pecunias congregaret. Promisit ergo sibi, quia, si ab huiusmodi vanitate recederet, ipse paupertatem eius largissima divitiarum liberalitate ditaret. Bonifatius itaque mox ad hospitium sine mora revertitur, pretiosissimis pontificalibus ornamentis decenter induitur, et sic ad regis palatium denuo praesentatur.
       Rex autem videns eum tam decoris vestibus adornatum, ait: Nunc scimus, quia te ad vanam doctrinam non paupertatis inopia, sed veritatis impulit ignorantia. Verumtamen si vis vera credi quae asseris, erigantur duae excelsae lignorum catastae, brevissimo a se interstitio separatae; et igne subposito cum vaporatae fuerint, ita ut utriusque struis unus ignis esse videatur, tu transi per medium. Quod si laesus ex aliqua parte fueris, ipsis te penitus consumendum ignibus tradimus. Sin autem, quod credi non potest, sanus evaseris, omnes nos Deo tuo absque ulla difficultate credemus. Cumcue hoc foedus non solum Bonifatio set et cunctis qui aderant gentilibus placuisset, Bonifatius ita vestitus velut missarum sollempnia celebraturus, prius cum sanctificata aqua et incenso thure undique perlustrans ignem, deinde stridentes flammarum globos ingressus, ita exivit illaesus, ut nec minimus capitis eius capillus videretur exustus.
       Tunc rex et ceteri, qui huic spectaculo interfuerant, catervatim se ad pedes beati viri proiciunt, indulgentiam lacrimabiliter petunt, baptizari se instantissima supplicatione deposcunt. Coepit itaque tanta gentium multitudo ad baptisma confluere, ut vir sanctus ad spatiosum quendam lacum pergeret et in ipsa aquarum habundantia populum baptizaret. Decrevit autem rex, ut regnum reliquens filio, ipse, quamdiu viveret, se a Bonifatio nullatenus separaret. Frater autem regis cum ipso pariter habitans, dum nollet credere, absente Bonifatio ab ipso rege peremptus est.
       Alius vero frater, qui iam a regis erat cohabitatione divisus, mox ut ad eum vir venerabilis venit, audire eius verba noluit; set de conversione fratris nimia adversus eum ira succensus, continuo comprehendit; deinde timens, ne, si vivum teneret, rex eum de manibus eius eriperet, in sua praesentia circumstante non parva hominum multitudine, decollari praecepit. Statim vero et ipse caecatus est, et tantus eum cum omnibus qui adstabant stupor oppressit, ut nec loqui nec sentire nec aliquod humanitatis offitium agere aliquatenus potuissent, set cuncti velut lapides rigidi et immobiles permanerent. Rex autem hoc audiens, nimio dolore perculsus, omnino deliberat non solum fratrem occidere, set et cunctos, qui sibi tanti reatus fautores extiterant, gladiis trucidare. Set cum illic protinus advenisset, et corpore martiris adhuc in medio posito, fratrem simul cum reliquis hominibus sine sensu et motu stupefactos adstare conspiceret, hoc sibi cum suis omnibus placuit, ut prius pro eis oratio fieret, si forsitan illis divina misericordia sensum, quem amiserant, reformaret; deinde si acquiescerent credere, indulto crimine viverent; sin autem, omnes ultoribus gladiis interirent. Cum igitur et ab ipso rege et a ceteris christianis diutius fuisset oratum, non solum prior sensus stupefactis hominibus redditur, set insuper consilium quoque flagitandae verae salutis augetur.
       Nam continuo poenitentiam sui criminis flebiliter expetunt, baptismi sacramenta cum magna alacritate suscipiunt; super corpus quoque beatissimi martiris ecclesiam construunt.
       Verumtamen ego, si de hoc mirabili viro cuncta, que dici veraciter possunt, virtum dona referre temptarem, deficeret forsitan lingua, non deficiente materia. Dum igitur Bonifatii virtus proprio indigeat stilo, idcirco tamen illum cum aliis Romualdi discipulis summotenus hic memorare curamus, ut ex eorum laude, quam magnus vir gloriosus magister eorum fuerit, demonstremus; quatinus dum celsitudo clientium auribus fidelium insonant, quam excelsus doctor eorum fuerit, ex scola quam tenuit innotescat.

       (Текст из: Monumenta Poloniae Historica = Pomniki Dziejowe Polski / wydał August Bielowski. Lwów, 1864. T. 1. P. 327-329)

       1009 г. Миссия Св. Брунона в Пруссии (т. е. в Ятвягии и в пограничье Руси и Литвы) и его смерть по Житию и мучениях св. Брунона (около 1400 г.; переработка более пространного варианта рассказа Виберта).

       ...EXPLICIT VITA SANCTI BRVNONIS EPISCOPI ET MARTYRIS.
       INCIPIT PASSIO EIVSDEM.
       1. Sanctus ac gloriosus papa Leo, videns constantiam sancti Brunonis desiderio animi eius satisfacere cupiebat dataque benedictione in terram Ungariorum in opus predicationis eum dirigebat. Vir autem Dei devote suscipiebat evangelium predicationis ac felici itinere ad opidum, quod dicitur Prago, pervenit, non paulos socios secum habens itineris.
       2. Bonus agricola quid ageret, audiamus! Plantavit, rigavit, zizaniam eruit, triticeum semen, id est geminam dilectionem, Dei videlicet et proximi, per agros sparsit multumque fructum Deo adiuvante ac incrementum ministrante sacre fidei ibidem accumulavit. Ordinavit autem clericos, ecclesias fabricavit et per totum biennium ibi permanens ecclesias firmavit. Egregius vir Dei Bonifatius, dum quadam die missam devotissime celebraret et post perlectum evangelium divina inspiratione inspiratus, pulpitum cum ascendisset, misterium sacre fidei populo traderet, accidit primos civitatis fanaticos interesse sue salubri doctrine. Quidem autem ex eis adheserunt, confitentes Iesum Christum, et gratiam baptismi perceperunt. Quidam ex eis zelo malo repleti unanimiter impetum fecerunt in eum, volentes eum fustibus cedere. Mox protector Deus tribulato cordi affuit et humilem spiritu velociter salvavit.
       3. Tanta vero immobilitate concitata persteterat turba, ut nec pedem terre affixum nec erectam manum ultra vel sursum aut movere visum potuissent. Sic itaque divina virtute administrante virtus eorum tamquam testa exaruit et lingue eorum faucibus adheserunt. Dominus vero quasi in pulverem mortis deduxit eos. Ad quod mirabile visu spectaculum cum fere tertia pars paganorum eiusdem oppidi immixtis fidelibus conflueret, omnes unanimiter, mira gestarum rerum aspicientes, Deum, qui omnes homines vult salvos fieri, glorificaverunt. Ad ultimam vero hi penitentia ducti gratiam baptismi flagitarunt. Et sic sanitati restituebantur. Eo namque die magna pars barbarorum conversa est ad fidem.
       4. His itaque peractis preclara fama beati viri Bonifatii pervenit ad aures Boslai ducis. Qui mox precepit sibi presentari episcopum. Adletha vero Dei sentiens sibi imminere diem requiecionis, gaudio repletus alacri vultu cum missis satelitibus venit in presentiam ducis. Requirebatur, quisnam esset vel unde aut cur venisset. Respondit se causa sue salutis suorumque omnium advenisse. At pontifices templorum invidia diaboli in iram excitati, universam plebem concitaverunt et omnes magistratus ac satrapas in eum, ut vivus incenderetur, qui templa deorum destrueret omnemque populum magicis artibus subverteret. Data est optio elegendi, ut aut invictissimis diis immolaret aut exitus rei veritatis testimonio comprobaretur.
       5. Posita est strues lignorum ac in medio linquitur meatus unius incedentis. Cumque omni flagore flamma ignis per cava loca undique prorumperet et subtus incendia nimia aridorum lignorum pabula essent subministrata, ut acrior arderet, sanctus vir Dei Bonifatius non clipeo aut galea protectus, sed signo sancte crucis munitus intrepidus ignium flammas intravit, stetit ac immobilis permansit diem integrum et noctem totam, quasi in loco frigido, ita ut nec pars saltim vestimentorum eius ardoris signo lassaretur. At vero cum secunda die primo mane de flamma quasi de rore flante illesus progrederetur, illud Daviticum psallens: 'Probasti cor meum', Domine, 'et visitaste nocte, igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas', omnes, qui inenarrabili rei intererant, flexis genibus mundi salvatorem in eo glorificaverunt simulque salutare baptismum ab eo devotissime postulavere. Sed et rex et omnes primates sui se sacre fidei commendantes ablutionem sacri fontis leti perceperunt.
       6. Zebedem vero frater eius audiens conversionem fratris, gravi ira commotus misit milites, qui ut sanctum virum raperent suique presentie presentarent. Hi milites, cum armati venirent, invenerunt beatum Bonifatium missam devote celebrantem. At unus ex eis improbe cum maxima audacia sanctum virum incurrit, manum, cum qua sacrificium benedixit, ferro abscidit et deinde eum ab altare pepulit. Mox, ut idem vidit manum pendentem signa supra sancta facientem, commotus obstupuit, ad pedes eius cecidit et penitentiam egit. Is vero, postmodum in suo laureato sanguine baptizatus, evasit. Cetera multitudo dum irrumperet, unus ex eis exempto gladio amputavit caput eius, alii effugabantur, alii cedebantur. Sed gens effera, necdum in morte eius satiata, caput sanctissimi viri in flumen, quod dicitur Alstra, proiecerunt. Martizatus est beatus Bruno anno Domini millesimo nono XVI. kal. Martii temporibus secundi Henrici imperatoris, qui sepultus est in Bamberga.
       Viri autem timorati accipientes corpus sancti Bonifatii sepelierunt illud in eodem loco, ubi Dominus multa miracula operatur per servum suum Bonifatium usque in hodiernum diem.
       7. At cum Dominus vellet virtutum ostendere, quanti meriti esset apud eum, cuius caput tam inhonesto loco demersum fuisset, quadam nocte accidit, ut piscatores cuiusdam principis per undas solivagas irent quaerere squamosam turbam piscium, lumina incensa natare viderent, ubi diu cesum caput sancti viri iacebat. Qui cum tumidas aquas valido remigio pulsarent, sic navis immobilis permansit, quasi ab aliquo esset retenta. Stupor autem circumdederat precordia virorum, adhuc etiam metus eos invasit. Mirabantur, quindam esset, quod eis acciderat. Recordati autem nominis Ihesu invocabant illud, et subito apparuit eis beatus Bonifatius ambulans super profunditatem aque. Hi vero magis timere coeperunt, existimantes fantasma esse. Sed vir sanctus, ut eos vidit perterritos, miti pectore eos consolari cepit, ne expavescerent, se esse eundem virum, quem pagani morti tradiderant, caputque eius iacere, ubi ardentia lumina Dei nutu natarent. Piscatores autem, postquam in se ipsos redierunt, Deum glorificaverunt locumque illum vigilanti studio notaverunt.
       9. Mane autem facto venerunt ad prenotatum locum, invenerunt caput eius. Et accipientes illud, convocato clero et plebe eiusdem opidi posuerunt venerabiliter iuxta corpus viri Dei, confitentes Christum Ihesum fide chatholica recepta.
       10. Eo die ad sacrum eius tumulum multa signa per virtutem Domini facta sunt. Cecis visus redditus est et claudis et debilibus gressus restituebatur, infirmis sanitas procurante Deo restituebatur.
       FINIT PASSIO SANCTI BRVNONIS EPISCOPI ET MARTYRIS.

       (Текст из: Monumenta Germaniae Historica. Scriptores. Lipsiae, 1934. T. 30, pars 2, fasc. 3. P. 1363-1367)

       Подготовил Томас Баранаускас

Back Источники 50-1009 гг.     Источники 1183-1283 гг. Next    

 
История
Введение
Хронология
Источники
Эпоха викингов
Истоки государства
Великие князья
Общество
Введение
Социальные слои
Государственный строй
Военное искусство
Религия
Письменность и языки
Замки
Введение
Замок Ворута
История
Новости
Отчеты исследований
Статьи
Поэзия
Деревянные замки
Каменные замки
Наследие ВКЛ
Введение
Статьи
Карты
Дискуссии
 
Об авторе сайта
Биография
Контакты
 
 
 
Подпишитесь в книге гостей:
 
 
     Search 1 Billion Names - Newtab2