Marcin Murinius - Kronika mistrzуw pruskich

Lithuanian  Lietuviškai   English  English  
Medieval Lithuania
ИСТОРИЯ СРЕДНЕВЕКОВОЙ ЛИТВЫ

              Источники:   50-1009 |  1009-1183 |  1183-1283 |  1283-1386 |  1386-1506


Источники

Поздняя антика и раннее средневековье (50-1009 гг.)
       Около 98 г. Публий Корнелий Тацит в своем произведении Германия в первый раз описывает айстиев (балтов). Отмечается высокий уровень земледелия айстиев и собирание янтаря.

       [45] ...Ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae proprior. Matrem deum venerantur. Insigne superstitionis formas aprorum gestant: id pro armis omniumque tutella securum deae cultorem etiam inter hostis praestat. Rarus ferri, frequens fustium usus. Frumenta ceterosque fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant. Sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. Nec quae natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaestitum compertumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. Ipsis in nullo usu: rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. Sucum tamen arborum esse intellegas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata humore mox durescente materia cluduntur. Fecundiora igitur nemora lucosque sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant. Si naturam sucini admoto igni temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem; mox ut in picem resinamve lentescit...

       (Текст из: P. Cornelii Taciti libri qui supersunt / ed. E. Koestermann. Lipsiae, 1962. T. 2. P. 30)

       Около 350-376 г. Рассказывается, что Германарих, король остготский, завоевал славян и айстиев - возможное отражение военного похода против балтов в Гетике Иордана (551 г.).

       [119] Post Herulorum cede item Hermanaricus in Venethos arma commovit, qui, quamvis armis despecti, sed numerositate pollentes, primum resistere conabantur. Sed nihil valet multitudo inbellium, praesertim ubi et deus permittit et multitudo armata advenerit. Nam hi, ut in initio expositionis vel catalogo gentium dicere coepimus, ab una stirpere exorti, tria nunc nomina ediderunt, id est Venethi, Antes, Sclaveni; qui quamvis nunc, ita facientibus peccatis nostris, ubique deseviunt, tamen tunc omnes Hermanarici imperiis servierunt.
       [120] Aestorum quoque similiter nationem, qui longissimam ripam Oceani Germanici insident, idem ipse prudentia et virtute subegit omnibusque Scythiae et Germaniae nationibus ac si propribus lavoribus imperavit.

       (Текст из: Monumenta Germaniae historica. Auctores antiquissimi. Berolini, 1882. T. 5. Pars 1. P. 89)

       Около 350-376 г. Рассказывается, что Германарих (Iarmericus) завоевал славян, сембов и куршей - возможное отражение военного похода против балтов в Деяниях датчан Саксона Грамматика (около 1218 г.).

       [Liber octavus, X:5] ...Qui cum duarum gentium imperio fungeretur, auctae dominationis fiducia Sclavos proelio tentat. Quorum quadraginta captos, applicatis totidem lupis, laqueo adegit. Quem supplicii modum, olim parricidis debitum, ob hoc circa hostes peragere voluit, ut, quantae in Danos rapacitatis exstiterint, ex ipsa atrocium beluarum communione videntibus conspicuum foret. Subacta quoque regione, praesidia locis opportunis disponit.
       [X:6] Inde profectus Sembonum, Curetum compluriumque Orientis gentium cladem exercuit. Qua regis occupatione Sclavi datam sibi defectionis materiam iudicantes, interfectis, qui ab ipso praesides constituti fuerant, Daniam depopulati sunt. Quorum classem Iarmericus, forte e piratica rediens, interceptam delevit, eoque facinore priores victoriarum titulos decoravit. Ceterum optimates eorum, primo tibias loris traiectos moxque immanium taurorum ungulis alligatos molossisque incessentibus raptim in caenum voraginesque pertractos, lacrimabili spectaculo consumpsit. Ea re hebetati Sclavorum animi summa cum trepidatione regis imperium coluerunt.

       (Текст из: Saxonis Gesta Danorum / rec. et ed. J. Olric et H. Raeder. T. 1. P. 232)

       Около 523-526 гг. Теодорих, король остготский, благодарит айстиям за ему присланный янтарь (по сборнику Флавия Магнуса Аврелия Кассиодора Varia).

       Illo et illo legatis vestris venientibus, grande vos studium notitiae nostrae habuisse cognovimus, ut in Oceani litoribus constituti, cum nostra mente iungamini. Suavis nobis admodum et grata petitio, ut ad vos perveniret fama nostra, ad quos nulla potuimus destinare mandata. Amate iam cognitum, quem requisistis ambienter ignotum, nam inter tot gentes viam praesumere non est aliquid facile concupisse. Et ideo salutatione vos affectuosa requirentes, indicamus succina, quae a vobis per harum portitores directa sunt, grato animo fuisse suscepta, quae ad vos Oceani unda descendens, hanc levissimam substantiam, sicut et vestrorum relatio continebat, exportat, sed unde veniat incognitum vos habere, dixerunt, quam ante omnes homines patria vestra offerente suscipitis. Haec quodam Cornelio scribente, legitur in interioribus insulis Oceani ex arboris succo defluens, unde et succinum dicitur, paulatim solis ardore coalescere. Fit enim sudatile metallum teneritudo perspicua, modo croceo colore rubens, modo flammea claritate pinguescens, ut cum in maris fuerit delapsa confinio, aestu alternante purgata, vestris litoribus tradatur exposita. Quod ideo iudicavimus iudicandum, ne omnino putetis notitiam nostrum fugere, quod occultum creditis vos habere. Proinde requirite nos saepius per vias, quas amor vester aperuit. Quia semper prodest divitum regum acquisita concordia. Qui dum parvo munere leniuntur, maiore semper compensatione prospiciunt. Aliqua vobis etiam per legatos vestros verbo mandavimus, per quos quae grata esse debeant, nos destinasse declaramus.

       (Текст из: Baltų religijos ir mitologijos šaltiniai / sudarė Norbertas Vėlius. Vilnius, 1996. T. 1. P. 156-157)

       Около 551 г. В Гетике Иордана айстии описываются как мирные люди, живущие на побережье Балтийского моря.

       [36] Ad litus autem Oceani, ubi tribus faucibus fluenta Vistulae fluminis ebibuntur, Vidivarii resident, ex diversis nationibus adgregati: post quos ripam Oceani item Aesti tenent, pacatum hominum genus omnino. Quibus in austrum adsidet gens Acatzirorum fortissima, frugum ignara, quae pecoribus et venationibus victitat.

       (Текст из: Monumenta Germaniae historica. Auctores antiquissimi. Berolini, 1882. T. 5. Pars 1. P. 63)

       Около 833-836 гг. Айстии упоминаются в Житии Карла Великого.

       [12] ...Hunc multae circumsedent nationes; Dani siquidem ac Sueones, ques Nordmannos vocamus, et septentrionale litus et omnes in eo insulas tenent. At litus australe Sclavi et Aisti et aliae diversae incolunt nationes; inter quos vel praecipui sunt, quibus tunc a rege bellum inferebatur, Welatabi. Quos ille una tantum et quam per se gesserat expeditione ita contudit ac domuit, ut ulterius imperata facere minime rennuendum iudicarent.

       (Текст из: Einhardi Vita Caroli Magni / in usum scholarum ex Monumentis Germaniae historicis reducti fecit G. H. Pertz. Hannoverae, 1839. P. 29)

       Подготовил Томас Баранаускас

Back Хронология 1386-1506 гг.     Источники 1009-1183 гг. Next    

 
История
Введение
Хронология
Источники
Эпоха викингов
Истоки государства
Великие князья
Общество
Введение
Социальные слои
Государственный строй
Военное искусство
Религия
Письменность и языки
Замки
Введение
Замок Ворута
История
Новости
Отчеты исследований
Статьи
Поэзия
Деревянные замки
Каменные замки
Наследие ВКЛ
Введение
Статьи
Карты
Дискуссии
 
Об авторе сайта
Биография
Контакты
 
 
 
Подпишитесь в книге гостей:
 
 
     Search 1 Billion Names - Newtab2